Latin Translation help!!!?

  • Thread starter Thread starter lilly
  • Start date Start date
L

lilly

Guest
What is the English translation to this paragraph. No translation websites please.

Dum raeda in fossā manēbat, Marcus et Sextus vehicula exspectabant. Longum erat silentium.

Diu nullum vehiculum apparet. Tandem Marcus murmur rotārum audit et procul nubem pulveris conspicit.

Sextus, “Quid est, Marce? Estne plaustrum?”

Marcus, “Minimē, fatue! Plaustra onera magna ferunt. Tarda igitur sunt. Sed illud vehiculum celeriter appropinquat.”

Sextus, “Ita vero! Praeterea equī illud vehiculum trahunt. Boves plaustra trahunt. Fortasse est raeda.”
“Non est raeda,” inquit Marcus, “nam quattuor rotās habet raeda. Illud vehiculum duās tantum rotās habet.”

“Est cisium!” clamat Sextus. “Ecce, Marce! Quam celeriter appropinquat! Fortasse est vir praeclarus quī ab urbe Neapolim iter facit.”

“Minime, Sexte!” respondet Marcus. “Non est vir praeclarus, nam tunciam, non togam gerit. Fortasse est alius tabellarius.”

Praeterit cisium. Tum nubem pulveris tantum vident et murmur rotārum audiunt. Tandem silentium.
 
Back
Top